INGREDI Regnum

INGREDI Regnum
INGREDI Regnum
pro capessere, apud Virg. Aen. l. 8. ubi Evander Imperium in res Herruscas sibi delatum Aeveaelargitur, v. 511. et seqq.
--- --- Tu, cuius et annis
Et generi fatum indulget, quem Numina poscunt,
Ingredere, ô Teucrûm atque Italûm fortissime ductor.
An ab ingressu in Regni sedem multis cerimoniis olim hodieque peragi solito? Certe Caligula, apud Suet. in eo c. 13. et 14. quamvis lugentis habitu et funus Tiberii prosequens: tamen inter altaria et victimas ardentesque taedaes, densissimo et laetissimo obviorum agmine incessit super fausta nomina, sidus et pullum et puppum et alumnum appellantium. Ingressoque urbem statim--- ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est. Qui Sacrorum honos cum primitus Diis exhiberentur, quoties transferrentur imagines, ut Cic. docet in Verr. l. 4. inde ad Principes translatus est iam ab antiquo, uti de Alex. Mag. in Babylonem iugressu legimus apud Curt. l. 5. c. 1. Vide quoque Plutarch in Dion. et Iustin. l. 24. c. 3. ubi Arsinoe proegressa virum, diem festum urbi in adventum eius indicit, domos templa ceteraque omnia exornari iubet, aras ubique hostiasque disponi Religiosius multo Athenienses, qui excepturi Attalum, Sacerdotes et victimas praeparârunt, Templaque omnia aperuêrunt, ut ipse Diis, non Athenienses ipsi ut Deo Sacrificarent, apud Polyb. Idem postea Principibus factum, quoties Imperii provincias peragrarent. Sic Vespasiano Imp. Aegyptiacos Nomos invisenti, non solum prodiisse obviam omnes cuiuscumque aetatis aut conditionis homines, sed sacra etiam detulisse taedasque praetulisse ardentes, quod civilius et usitatius, Philostrat. auctor est, l. 5. et Suet. in eo. Sacra, taedas coronasque iungit Plutarch. in Pomp. addit θυμιαμάτων ἀτμίδας καὶ ἀνθέων βολας, suffimentorum vapores et coniectus florum, Herodian. l. 4. ubi de Caracalla Alexandriam ingresso: vota fausta, de eodem loquens Amm. Marcell. l. 21. c. x. etc. De Impp. Christiais quoque, siveipsos, sive eorum laurata, sive cadavera defunctorum, suffiribus excepta, Corippus habet l. 2. Porro procedebant in istiusmodi ὐποδοχαις Imperatorum Ordines obviam, per campos et ex arboribus spectabat populus feminae ex aedibus et fenestris prospiciebant: tabernae, fenestrae, foresornabantur lauro, fronde, floribus, lucernis; ipse vero Imp. ingredientu incessus lentus erat et cum pompa etc. Vide Mart. de adventu Traiani l. 10. Epigr. 6. plura vero apud Casaub. ad Suet. Calig. d. l. ubi inter alia de Episcoporum quoque exceptione, cum thuribulis et cereis, quaedam addit, ex veteri more mutuata etc. de quorum Ingressu porro videnda, quae hîc passim in vocibus Enhronisticum, Insinuativum. Vide quoque infra Introitus, it. ubi de Obviam itionibus. Apud Athenienses Quingentos, quoties Senatum ingrederent Iovi atque Minervae sacra secisse, quod τα εἰσητήρια κἑρονονήσαι dictum, videbimus infra, ubi de illis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • LACEDAEMONIUM Regnum — incepit sub Lelege A. M. 2570. cum Sthenelus Argis imperaret. De quo, eiusqueve successoribus, usque ad Tisamenem, fil. Orestis, 13. et ultimum Regem ab Heraclidis pulsum, A. M. 2951. loquitur Paus. in Lacon. Hinc Heraclidarum, qui et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EXCEPTIO Principum — vide infra Ingredi Regnum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OBVIAM itionibus (in) — in OBVIAM itionibus coronae olim datae, ut videre est apud Etymol. Ἀβαρνίδα, ubi de corona, quam Venus nexuisse dicitur, cum obviam ivit Baccho ex Media revertenti. Sic populus Edessenus, Iuliano obviam cum processisset, eumque in Urbem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HISPANIA et HISPANIAE plur — HISPANIA, et HISPANIAE plur num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PUER — I. PUER aliquando idem, quod Servus. Cicero, l. 1. ad Attic. Ep. 12. Nam Puer festivus, Anagnostes noster Sositheus, decesserat, meque plus, quam servi mors debere videbatur, commoverat. Quo referenda Festi verba: Quintipor, servile nomen… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CERES — Saturni et Opis filia, frugum inventrix, et cultûs terae. Virg. l. 1. Georg. v. 147. Prima Ceres ferrô mortales vertere terram Instituit: cum iam glandes atque arbuta sacrae Deficerent silvae, et victum Dodona negaret. Ex qua Iuppiter Proserpinam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INTROITUS — in urbes insigniores, vitorum Principum illustriumque sollennis olim, nec sine coronis, peragebatur. Et quidem coronis illis tum insigniebantur, quas in certaminibus publicis demeruissent, uti de Callippo legimus apud Plutarch. Dione, quem una… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PORTUS — I. PORTUS Hispanice Pvertos, proprie claustra Pyrenaeorum montium, seu fauces, alias Portae. Turpinus, Historiae Carola M. c. 11. Tunc Aigolandus fugiens transmeavit portus Aserros et venit usque Pampilonam. Et c. 21. dum Carolus portus cum 20.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PTOLEMAEUS IV — PTOLEMAEUS IV. cognomine Philopaetor, iterum per iocum ita dictus. Idem enim matrem quoque, cum fratre et sorore sustulit. Quidam et uxorem addunt, postquam Agathocleae, nobilis scorti, amore exarsisset, Reliquum vitae effreni licentiâ transegit …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”